- LICTOR
- LICTORdictus a ligando, iuxta illud, Lictor collig at manus: vel a ligand is fascibus, ut vult Festus; vel a limo s. licio, licio enim transverso, quod limum appellabatur, qui magistratib. praeministrabant, cincti erant. Sed primum placet A. Gellio quem Nonius sequitur, ost endit morem antiquum ligandorum, qui castigandi essent, ex Marco Tullio, cum ait: Lictoris proprietatem a ligando dictam vetustas putat. Isti enim antiquitus carnisicis officio fungebantur: nempe antequam carnifices Romae essent. Valgius apud A. Gellium l. 12. c. 3. quod quum Magistratus P. R. virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sunt; isque qui ex collegio viaterum officium ligandi haberet, Lictor sit appellatus. Gr. Ρ῾αβδοῦχος, avirgis quas gerebant. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 3. Hi praeter celeres, de quibus supra, succinctis vestibus et expediti ad plectendos facinorosos, Regibus primum inserviebant, ipsisque curuli sellâ vect is praeferebant fasciculos virgarum, intra quas obligata securis erat, sic ut iterum in summo fasce extaret. Duodecim erant numero, quem Romulus sumpsit vel e numero avium, quae augurio ipsi regnum portenderant, vel ex Hetruscis finit imis, quod ii ex 12. populis communiter creato Regi singuli Lictores dederint. Postea iisdem usi sunt Cosules, Praetores, Interreges, Dictatores, et si qui alii magistratus non potestatem solum habuêrunt, sed et iam imperium: quemadmodom viatoribus leguntur usi, quorum potestas potius quam imperium exstitit. Eorum munus erat, populum summovere, vide infra Summoto incedere; fores percutere, qua intraturus erat Cos. sontes virgis caedere et securibus ferire, ut ex Liv. patet, qui eos etiam alicubi adit ûs summotores vocat. Hos in piebe Rom. fuisse idem ostendit, apud quem aliquis ex plebe queritur. 24. Lictores apparere Consulibus et eos ipsos plebis homines. Punico autem bello confecto, qui Magistratibus in prov. apparerent, eos fere Bruttios fuisse, unde Bruttianos dictos, tradit A. Gell. vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 48. Porro Lictores singulos Curiatis Comitiis, singulis Curis osticii causâ, non autem ut suffragia ferrent, adfuisse. Idem docet l. 6. c. 4. Itdem laureati triumphulem currum antecedebant, teste Plin. l. 35. c. 18. et Cic. Philipp. 1. Vehebatur in essedo Tribunus Pl. Lictores laureati antecedebant. Nec omittendum, Sacerdotibus quoque Lictorem et Apparitorem ex lege antiquitus datum fuisse: Unde Seneca Pater, Non sine causa, inquit, Sacerdoti Lictor apparet. His tamen publici tantum Sacerdotes utebantur, cum Vestalibus, ut Pontisices, Augures, Quindecimviri, Flamines. Quare Liviae, quum Aug. Sacerdos Senatûsconsulto constituta est, decretum, ut Lictore in sacrificio uti posset, nihil ad vete. rum sacrorum rationem facit, quae ut cetera adulatione depravata fuit. Lictor Pontisicum in antiquis Inscr. est apparitor. Fra gementum marmoris in via Appia: Apparitori. Pontificum Parmulario. Iidem Pontisicum Calatores dicti, Gloss. vett. ἐκβιβαςταὶ ἱερέων, et Comitia calabant, et a Pontificibus sacra facturis praemittebantur, ut sic ubi viderent artisices adsidentes, opus eorum prohiberent, ne Deorum attaminarent cerimonias, Gutherius de vet. Iure Pontif. urbis Romae l. 20. c. 13. Lucernam sepulchralem, continentem in area sua Aram, inter duos erectos Fasces Lictoreos, exhibet Fortunius Licetus de reconditis Antiq. Lucernis l. 6. c. 103. De discrimine Lictorum et servorum publicorum, vide Tit. Popmam l. de Operis Servor. et plura hanc in rem apud Laur. Pignor. de Servis, et Salmas. ad Lamprid. in Alex. Seu.ubi de Lictorum Proximo, h. e. primo et principe lictorum, quem Graeci Α᾿ρχιραβδοῦχον vocant: nec non infra Mastigophori, Peusinii, Planetae, Rhabduchi; in voce Suedia, ubi de lictoris filia, uxore Erici II. Viator. Apud Papiam, Lictores sunt Eccl. assertores: qui Laici sunt, et in choro inter Clericos in Missa Apostolum legunt: vel quod Subdiacones faciunt, et hi faciunt. Hos Africam vel reliquas regiones habere addit. Vide C. du Fresne in Gloss. ubi de Lictoribus cum omnino agere ait: De Lictoria vero, Decuria Consulari, in l. 1. Cod. Theod. de Lucr. off. I. Gothofredum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.